Sulpicii Severi

Epistolae Tres

Epistola I.

Ad Eusebium presbyterum.

Contra oemulos virtutum beati Martini.

Hesterna die, cum ad me plerique monachi venissent, inter fabulas juges longumque sermonem mentio incidit libelli mei, quem de vita Beati viri Martini edidi, studioseque eum a multis legi libentissime audiebam. Interea indicatur mihi, dixisse quemdam malo spiritu suscitatum, cur Martinus, qui mortuos suscitasset, flammas domibus depulisset, ipse nuper adustus incendio, periculosae fuisset obnoxius passioni. O istum, quisquis est, miserum! Judaeorum, in verbis ejus perfidiam et dicta cognoscimus, qui in cruce positum Dominum his verbis increpebant: Alios salvos fecit, se ipsum salvum facere non potest (Matth. XVII, 42). Vere plane iste, quicumque est, si illis temporibus natus esset, et in Dominum hac voce dicere potuisset, qui simili modo sanctum Domini blasphemat exemplo. Quid ergo, quisquis es, Martinus ideo non potens, ideo non sanctus; quia est periclitatus incendio? O beatum, et per omnia similem Apostolis, etiam in his conviciis, virum! Nempe hoc et de Paulo gentiles, cum eum vipera momordisset, dixisse referuntur: Hic homo debet homicida esse, quem salvum factum de mari fata vivere non siverunt (Actor. XXVIII, 4). At ille excussa vipera in ignem nihil mali patiebatur. Illi autem subito casurum, et repente moriturum eum putabant; sed cum viderent nihil mali contingere ei, convertentes se, dicebant eum Deum esse. Alioquin vel horum exemplo, omnium mortalium infelicissime, perfidiam tuam coarguere ipse debueras; ut si tibi scandalum moverat quod Martinus flamma ignis videbatur attactus, hunc rursum attactum ad merita illius et virtutem referres, quod circumseptus ignibus non perisset. Agnosce enim, miser, agnosce quod nescis, omnes fere sanctos magis insignes periculorum suorum fuisse virtutibus. Video quidem Petrum fide potentem, rerum obstante natura, mare pedibus supergressum, et instabiles aquas corporeo pressisse vestigio, sed non ideo minor mihi videtur gentium praedicator, quem fluctus absorbuit, et post triduum totidemque noctes emergentem e profundo unda restituit, atque haud scio, an pene plus fuerit vixisse in profundo, an supra maris profunda transisse. Sed haec tu, ut arbitror, stulte, non legeras, aut lecta non audieras. Neque enim absque divino consilio istiusmodi exemplum beatus Evangelista sacris litteris protulisset, nisi ut ex his humana mens erudiretur, naufragiorum atque serpentium casus, et (sicut Apostolus refert, qui nuditate, fame latronumque periculis gloriatur) omnia haec sanctis hominibus atque omnibus ad perpetiendum quidem esse communia; sed his tolerandis atque vincendis praecipuam semper justorum fuisse virtutem, dum per omnia tentamenta patientes et semper invicti, tanto fortius vincerent, quanto gravins pertulissent. Unde hoc quod ad Martini infirmitatem vocatur, plenum est dignitatis et gloriae, siquidem periculosissimo casu tentatus evicerit. Caeterum id omissum a me in libello illo quem de vita illius scripsimus, nemo miretur; cum ibidem sim professus, me non omnia illius facta complexum: quia si persequi universa voluissem, immensum volumen legentibus edidissem. Neque sunt tam parva quae gessit, ut omnia potuerint comprehendi. Sed tamen hoc de quo quaestio incidit, latere non patiar, et rem omnem, ut gesta est, referam, ne forte consilio hoc, quod ad vituperationem beati viri poterat opponi, praetermisisse videamur. Cum ad dioecesin quamdam pro solemni consuetudine (sicut episcopis visitare ecclesias suas moris est) media fere hieme Martinus venisset, mansionem ei in secretario ecclesiae clerici paraverunt, multumque ignem scabro jam et pertenui pavimento subdiderunt, lectumque ei plurimo siramine exstruxerunt. Dein, cum se Martinus cubitum collocasset, insuetam mollitiem strati male blandientis horrescit: quippe qui nuda humo, uno tantum cilicio superjecto, cubare consueverat: itaque quasi accepta permotus injuria stramentum omne projecit. Casu super fornaculum partem paleae illius quam removerat, aggessit: ipse, ut erat moris, nuda humo, lassitudine itineris urgente, requievit. Ad mediam fere noctem per interruptum, ut supra diximus, pavimentum ignis aestuans, arescentes paleas apprehendit. Martinus somno excitus, re inopinata, ancipiti periculo, et maxime, ut referebat, diabolo insidiante atque urgente praeventus, tardius quam debuit ad orationis confugit auxilium. Nam erumpere foras cupiens, cum pessulo quem ostio obdiderat diu multumque luctatus, gravissimum circa se sensit incendium, adeo ut vestem qua inductus erat, ignis absumpserit. Tandem in se reversus, non in fuga, sed in Domino sciens esse praesidium; scutum fidei et orationis arripiens, mediis flammis totus ad Dominum conversus incubuit. Tum vero divinitus igne submoto, innoxio sibi orbe flammarum orabat. Monachi autem, qui pro foribus erant, crepitante et colluctante incendii sono, obseratas effringunt fores: dimotoque igne, e mediis flammis Martinum auferunt cum jam poenitus esse consumptus tam diuturno incendio putaretur. Caeterum (verbis meis Dominus est testis) mihi ipse referebat, et non sine gemitu fatebatur, in hoc se diaboli arte deceptum, ut excussus e somno consilium non haberet, quo per fidem et orationem periculo repugnaret: denique tamdiu circa se saevisse ignem, quamdiu erumpere ostium turbatus mente tentaverit. Ubi vero auxilium crucis et orationis arma repetisset, medias cessisse flammas, seque tunc sensisse rorantes quas male esset expertus urentes. Unde intelligat quisquis haec legerit, tentatum quidem illo Martinum periculo, sed et probatum.

Epistola II.

Ad Aurelium diaconum.

De obitu et apparitione beati Martini.

Sulpicius Severus Aurelio diacono salutem.

Posteaquam a me mane digressus es, eram residens solus in cellula, subieratque me illa quae saepius occupat cogitatio, spes futurorum, praesentiumque fastidium, judicii metus, formido poenarum; et, quod consequens erat, atque unde cogitatio tota descenderat, peccatorum meorum recordatio tristem me confectumque reddiderat. Deinde cum fatigata angore animi in lectulo membra posuissem, ut plerumque ex moestitudine solet, somnus obrepsit (qui ut semper matutinis oris levior incertusque, ita suspensus et dubius per membra diffunditur; ut, quod in alio sopore non evenit, pene vigilans dormire te sentias); cum repente sanctum Martinum episcopum videre mihi videor, praetextum toga candida, vultu igneo, stellantibus oculis, crine purpureo: atque ita mihi in ea habitudine corporis formaque qua eum noveram, videbatur, ut, quod eloqui nobis pene difficile est, not posset aspici, cum posset agnosci. Arridensque mihi paululum, libellum quem de vita illius scripseram, dexira praeferebat. Ego sancta genua ejus amplexus, benedictionem pro consuetudine flagitabam: superpositamque capiti meo manum tactu blandissimo sentiebam, cum inter benedictionis verba solemnia familiare illud ori suo crucis nomen iteraret. Mox in eum luminibus intentis, cum exsatiari vultu illius conspectuque non possem, subito mihi in sublime sublatus eripitur; donec emensa aeris istius vastitate, cum tamen rapida nube subvectum acie sequeremur oculorum, patenti coelo receptus videri ultra non potuit. Nec multo post, presbyterum sanctum Clarum, discipulum illius, qui nuper excesserat, video eamdem quam magistrum, viam scandere. Ego impudens sequi cupiens, dum altos gressus molior et connitor, evigilo: somnoque excitus, congratulari coeperam visioni, cum ad me puer familiaris ingreditur, solito tristior, vultu loquentis pariter et dolentis. Quid tu, inquam, tam tristis loqui gestis? At ille, Duo, inquit, monachi modo a Turonis adfuerunt, qui domnum Martinum obisse nuntiant. Concidi, fateor, obortisque lacrymis flevi uberrime. Quin etiam dum haec ad te, frater, scribimus, fluent lacryme, nec ullum impatientissimi doloris admitto solatium. Te vero, ubi hoc mihi nuntiatum est, participem esse volui luctus mei, qui eras socius amoris. Veni ergo ad me statim, ut pariter lugeamus quem pariter amamus: quamquam sciam virum illum non esse lugendum, cui, post evictum triumphatumque saeculum, nunc demum reddita est corona justitiae. Sed tamen ego non possum mihi imperare, quin doleam. Praemisi quidem patronum, sed solatium vitae praesentis amisi: etsi, si rationem ullam dolor admitteret, gaudere deberem. Est enim ille consertus apostolis ac prophetis, et, quod pace sanctorum omnium dixerim, in illo justorum grege nulli secundus, ut spero, credo et confido, illis potissimum qui stolas suas in sanguine laverunt, aggregatus, agnum ducem ab omni integer labe comitatur. Nam licet et ratio temporis non potuerit praestare martyrium, gloria tamen martyris non carebit, quia voto atque virtute et potuit esse martyr, et voluit. Quod si ei Neronianis Decianisque temporibus, in illa quae tunc exstitit dimicare congressione licuisset, testor Deum coeli atque terrae, sponte equuleum ascendisset, ultro se ignibus intulisset, Hebraeisque pueris aequandus, inter flammarum globos media licet, hymnum Domini in fornace cantasset. Quod si Esaianum illud supplicium persecutori forte placuisset, numquam profecto impar prophetae serris et laminis dissecari membra timuisset; at si praecisis rupibus abruptisque montibus agere felicem furor impius maluisset, perhibeo confisus testimonium veritati, sponte cecidisset. Si vero gentium doctoris exemplo gladio deputatus, inter alias, ut saepe provenit, victimas duceretur, primus omnium, carnifice compulso, palmam sanguinis occupasset. Jam vero adversus omnes poenas atque supplicia, quibus plerumque humana cessit infirmitas, ita, a confessione Domini non recedens, immobilis stetisset, ut laetus ulceribus congaudensque cruciatibus quaelibet inter tormenta risisset. Sed quamquam ista non tulerit, implevit tamen etiam sine cruore martyrium: nam quas ille pro spe aeternitatis humanorum dolorum non pertulit passiones, fame, vigiliis, nuditate, jejuniis, opprobriis invidorum, insectationibus improborum, cura pro infirmantibus, sollicitudine pro periclitantibus? quo enim ille dolente non doluit? quo scandalizante non ustus est? quo pereunte non gemuit? praeter illa quotidiana illius adversum humanae spiritalisque nequitiae diversa certamina, dum in eo variis tentationibus appetito semper exsuperat fortitudo vincendi, patientia exspectandi, aequanimitas sustinendi. O vere ineffabilem virum, pietate, misericordia, charitate, quae cum quotidie etiam in sanctis viris saeculo frigente frigescat, in illo tamen usque ad finem, aucta in dies, perseveravit! quo ego illius bono vel specialiter fruitus sum, cum me indignum et non merentem unice diligebat. En rursus lacrymae fluunt, imoque de pectore gemitus erumpit. In quo mihi posthaec homine similis requies, in cujus erit charitate solatium? Me miserum, me infelicem! poterone umquam, si diutius vixero, non dolere, quod Martine superstes sum? erit mihi posthaec vita jucunda, erit dies aut hora sine lacrymis? aut tecum, frater dilectissime, potero illius mentionem habere sine fletu? aut umquam loquens apud te aliud quam de illo loqui potero? Sed quid te in lacrymas fletusque commoveo? ecce nunc consolatum esse te cupio, qui me consolari ipse non possum. Non deerit nobis ille, mihi crede, non deerit: intererit de se sermocinantibus, astabit orantibus: quodque jam hodie praestare dignatus est, videndum se in gloria sua saepe praebebit, et assidua, sicut ante paululum fecit, benedictione nos proteget. Inde secundum ordinem visionis coelum se sequentibus patere monstravit, et quo sequendus esset, edocuit: quo spes nostra tendenda, quo animus dirigendus, instruxit. Quid tamen fiet, frater? quod mihi ipse sum conscius, conscendere arduum illud iter, ac penetrare non potero: ita sarcina molesta me praegravat, et peccati mole depressum, negato in astra conscensu, saeva miserabilem ducit in tartara. Spes tamen superest, illa sola, illa postrema, ut quod per nos obtinere non possumus, saltem pro nobis orante Martino mereamur. Sed quid te, frater, diutius occupo epistola tam loquaci, demororque venturum? simul jam pagina impleta non recipit. Mihi tamen haec fuit ratio sermonem istum longius proferendi, ut quia doloris nuntium epostola deferebat, eadem tibi ex quadam nostri confabulatione praestaret charta solatium.

Epistola III.

Ad Bassulam socrum suam.

Quomodo beatus Martinus ex hac vita ad immortalem transierit.

Sulpicius Severus Bassulae parenti venerabili salutem.

Si parentes vocari in jus liceret, te plane expilationis furtique ream ad praetoris tribunal justo dolore traheremus. Quid enim non conquerar quam a te patior injuriam? nullam mihi domi chartulam, nullum libelium, nullam epistolam reliquisti: ita furaris omnia, ita universa divulgas. Si quid ad amicum familiariter scripsi; si quid forte, dum ludimus, quod velim tamen occultum esse, dictavi, omnia ad te prius pene quam fuerint scripta aut dictata, perveniunt. Nimirum obarrhatos habes notarios meos, per quos tibi nostrae ineptiae publicantur; nec tamen adversum eos possum moveri, si tibi parent, qui in jus nostrum ex tua potissimum liberalitate venerunt, seque adhuc tuos quam meos esse meminerunt: tu sola es rea, tu sola culpabilis, quae et mihi insidiaris, et illos fraude circumvenis, ut sine delectu ullo familiariter scripta, aut negligenter emissa, illucubrata tibi penitus atque impolita tradantur. Nam, ut de reliquis taceam, rogo quemadmodum tam cito ad te epistola illa potuit pervenire, quam nuper ad Aurelium diaconum scripseramus. Ego enim Tolosae positus, tu Treveris constituta, et tam longe a patria filio inquietante divulsa, qua tandem familiarem illam epistolam occasione furata es? namque accepi litteras tuas, quibus scribis, in eadem epistola qua de obitu domui Martini fecerim mentionem, ipsum beati viri transitum exponere debuisse. Quasi vero ego illam epistolam aut legendam alii praeterquam ipsi ad quem missa videtur, ediderim, aut ego tanto sim operi destinatus, ut omnia quae de Martino cognosci oportet, me potissimum scribente notescant. Itaque, si quae de obitu sancti episcopi audire desideras, ab illis potius qui interfuere, cognosce: ego tibi statui nihil scribere, ne ubique me publices; tamen si das fidem, nulli te esse lecturam, paucis tuae satisfaciam voluntati: itaque praestabo te his quae mihi sunt comperta, participem. Martinus igitur obitum suum longe ante praescivit, dixitque fratribus dissolutionem sui corporis imminere. Interea causa exstitit, qua Condatensem dioecesin visitaret; nam clericia inter se ecclesiae illius discordantibus, pacem cupiens reformare, licet finem dierum suorum non ignoraret, proficisci tamen itiusmodi ob causam non recusavit: bonam hanc virtutum suarum consummationem existimans, si pacem ecclesiae redditam reliquisset. Ita profectus cum suo illo, ut semper, frequentissimo discipulorum sanctissimoque comitatu, mergos in flumine conspleatur piscium praedam sequi, et rapacem ingluviem assiduis urgere capturis. Forma, inquit, haec daemonum est: insidiantur incautis, capiunt nescientes, captos devorant, exsaturarique non queunt devoratis. Imperat deinde potenti virtute verborum, ut eum cui innatabant gurgitem relinquentes, aridas peterent desertasque regiones: eo nimirum circa aves illas usus imperio, quo daemones fugare consueverat; ita grege facto, omnes in unum illae volucres congregatae, relicto flumine montes silvasque petierunt, non sine admiratione multorum, qui tantam in Martino virtutem viderent, ut etiam avibus imperaret. Aliquamdiu ergo in vico illo, vel in ecclesia ad quam ierat, commoratus, pace inter clericos restituta, cum jam regredi ad monasterium cogitaret, viribus corporis coepit repente destitui: convocatisque discipulis, indicat se jam resolvi. Tum vero moeror et luctus omnium, vox una plangentium: Cur nos, pater, deseris? aut cui nos desolatos relinquis? invadent enim gregem tuum lupi rapaces: et quis nos a morsibus eorum, percusso pastore, prohibebit? scimus quidem desiderare te Christum; sed salva tibi sunt tua praemia, nec dilata minuentur: nostri potius miserere, quos deseris. Tunc ille motus his fletibus, ut totus semper in Domino misericordiae visceribus affluebat, lacrymasse perhibetur: conversusque ad Dominum, hac tantum flentibus voce respondit: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem: fiat voluntas tua. Nimirum inter spem amoremque positus, dubitavit pene quid mallet: quia nec hos deserere, nec a Christo volebat diutius separari: nihil tamen in voto suo poenes, aut voluntati relinquens, totum se Domini arbitrio potestatique committens. Nonne tibi his paucissimis verbis dicere videbitur: Gravis quidem est, Domine, corporeae pugna militiae, et jam satis est quod huc usque certavi; sed si adhuc in eodem labore pro castris tuorum stare me praecipis, non recuso, nec fatiscentem causabor aetatem; munia tua devotus implebo; sub signis tuis, quoadusque ipse jusseris, militabo; et quamvis optata sit seni missio post laborem, est tamen animus victor annorum, et cedere nescius senectuti. At si jam parcis aetati, bonum est mihi, Domine: fiat voluntas tua: hos vero quibus timeo, ipse custodies. O virum ineffabilem, nec labore victum, nec morte vincendum, qui in nullam se partem pronior inclinaverit, nec mori timuerit, nec vivere recusarit! Itaque cum jam per aliquot dies vi febrium teneretur, non tamen a Dei opere cessabat: pernox in orationibus et vigiliis, fatiscentes artus servire spiritui cogebat, nobili illo strato suo in cinere et cilicio recubans. Er cum a discipulis rogaretur, ut saltem vilia sibi sineret stramenta supponi; non decet, inquit, filii, Christianum nisi in cinere et cilicio mori; ego si aliud vobis exemplum relinquo, ipse peccavi. Oculis igitur ac manibus in coelum semper intentus, invictum ab oratione spiritum non relaxabat; et cum a presbyteris, qui tum ad eum confluxerant, rogaretur, ut corpusculum lateris mutatione relaveret: Sinite, inquit, sinite me, fratres, coelum potius respicere quam terram, ut suo jam itinere iturus ad Dominum spiritus dirigatur. Haec locutus, diabolum vidit prope assistere. Quid hic, inquit, astas, cruenta bestia? nihil in me, funeste, reperies. Abrahae me sinus recipiet. Cum hac ergo voce fatigatum divinis operibus spiritum coelo reddidit: testatique nobis sunt qui adfuerant, jam exanimo corpore glorificati hominis vidisse se gloriam. Vultus luce clarior renitebat, cum membra caetera ne tenuis quidem macula fuscaret; in aliis etiam, et in illo tantum artubus non pudendis, septennis quodammodo pueri gratia videbatur. Quis istum umquam cilicio tectum, quis cineribus crederet involutum? ita vitro purior, lacte candidior, jam in quadam futurae resurrectionis gloria et natura demutatae carnis ostensus est. Jam vero in obsequium funeris, credi non potest, quanta hominum multitudo convenerit: tota obviam corpori civitas ruit; cuncti ex agris atque vicis, multique ex vicinis etiam urbibus adfuerunt. O quantus luctus omnium, quanta praecipue moerentium lamenta monachorum! qui eo die fere ad duo millia convenisse dicuntur, specialis Martini gloria, cujus exemplo in Domini servitutem stirpes tantae fruticaverant. Agebat nimirum ante se pastor exstinctus greges suos, sanctae illius multitudinis pallidas turbas, agmina palliata, aut emeritorum laborum senes, aut juratos Christi in sacramenta tirones. Tum virginum chorus fletu abstinens prae pudore, cum laetandum potius illi esse sentiret quem jam suo Dominus gremio confoveret, quam sancto dissimulabat gaudio quod dolebat! siquidem fides flere prohiberet, gemitum extorqueret affectus; etenim tam erat sancta de illius gloria exsultatio, quam pia de morte confusio. Ignosceres flentibus, gratularere gaudentibus: quia et pium est gaudere Martino, et pium est flere Martinum; dum unusquisque et sibi praestat ut doleat, et illi debet ut gaudeat. Haec igitur beati viri corpus usque ad locum sepulcri hymnis canora coelestibus turba prosequitur. Comparetur, si placet, saecularis illa pompa, non dicam funeris, sed triumphi: quid simile Martini exsequiis conferetur? Ducant illi prae curribus suis vinctos post terga captivos: Martini corpus hi qui mundum ductu illius vicerant, prosequuntur; illos confusis plausibus populorum honoret insania: Martino divinis plauditur psalmis: Martinus hymnis coelestibus honoratur, illi post triumphos suos in tartara saeva trudentur: Martinus Abrahae sinu laetus excipitur; Martinus hic pauper et modicus, coelum dives ingreditur: illinc nos, ut spero, custodiens, me haec scribentem respicit, te legentem.